Charter Document - 05350092
Charter Number: 05350092
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1346
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1346
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto mense decembris scilicet sexdecima die ipsius mensis ego Hugoninus dictus li soonois Dyuione commorans uaicherius omnibus notum facio quod ego sponte scienter et prouide retineo ad censam perpetuam pro me et meis heredibus a religiosis uiris abbate et conuentu monasterii sancti Stephani Dyuionis pro se et suis successoribus unam domum cum fondo manso et pertinenciis eiusdem sitam Dyuione prope crucem albam ante grangiam dictam dame Alarde iuxta mansam religiosorum de Espissia hinc et iuxta mansum quem quondam fuit Odeti Pelerini hanc autem retencionem facio scilicet anno quolibet perpetuo pro septem solidis monete communiter currentis in uilla Dyuionis ad uendicionem panis et uini tempore solutionis eorumdem quosquidem septem solidos dicte monete teneor et promitto pro me et meis heredibus per meum iuramentum ad sancta Dei euangelia corporaliter datum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium et hereditagii presentium et futurorum quorumcunque reddere et soluere dictis religiosis uel eorum certo mandato semel anno quolibet perpetuo ad festum natiuitatis Domini et incipiet prima solucio seu primus terminus ad soluendum dictos septem solidos ad festum dicte natiuitatis Domini quod erit anno Domini currente millesimo trecentesimo quadragesimo nono proximo uenturo quam domum predictam teneor et promitto per meum iam prestitum iuramentum et sub obligatione omnium bonorum meorum predictorum reedificare et reparare meis propriis sumptibus et expensis et ipsam reedificatam et reparatam meis propriis sumptibus et expensis manutenere de omnibus necessariis ad eandem si autem me uel meos heredes difficere aut cessare contingerit in solutionem dictorum septem solidorum aut in manutentione dicte domus quod dicti religiosi seu eorum mandatum fecerint sustinuerint seu incurrerint aliqua dampna interesse uel expensum huiusmodi dampna interesse et expensum teneor et promitto sub iuramento et obligatione predictis eisdem religiosis reddere restituere et plenarum resercire et super ipsis dampnis interesse et expensis eisdem religiosis seu eorum dicto mandato credere suo simplici iuramento aliquo probationis genere super hoc non exacto omnibus exceptionibus iuris et facti quibusque in hoc facto cessantibus penitus et remotis uolens me ad premissorum obseruanciam compelli [] In quorum testimonium [] Actum in presencia Guidonis Cosseneti de Flureyo clerici coadiutoris Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Iohannis de sancto Aubino et Geruaseti de Broichone testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno mense et die quibus supra