utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05352009

Charter Number: 05352009
Cartulary Title: Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1341
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Quodlibet animal trahens quod ibit in pasturagiis de Ventoux debet annuatim proxima dominica post Annunciationem beate Marie uirginis michi uel domino de Ventoux duos boissellos auene quorum sex faciunt quartallum exceptis animalibus dictorum abbatis et conuentus et quilibet focus de Aqueductu excepto foco abbatis et foco canonici et focis presbiterorum et clericorum qui non sunt uxorati octo denarios in crastino nativitatis Domini et si tenens focum apud Aqueductum exceptis predictis dictos octo denarios non soluerit et infra annum inuentus fuit in usuagiis quibus uti debent alii homines de Aqueductu in finagio de Ventoux michi uel domino de Ventoux ad emendam septem solidorum tenebitur Item quodlibet animal trahens emptum de nouo exceptis animalibus dictorum abbatis et conuentus debet seruienti meo uel domino de Ventoux dimidium sextarium uini nec de peiori nec de meliori ita quod ipsum animal ire non debet in pasturagiis de Ventoux donec de dicto dimidio sextario uini sit seruienti predicto satisfactum et si infra annum dicto uino non soluto in pasturagiis de Ventoux inuentum fuit ille cuius erit ipsum animal ad emendam septem solidorum domino de Ventoux tenebitur dicta uero dominica post dictam Annunciationem qua seruiens meus uel successorum meorum dominorum de Ventoux ueniet dictum redditum recipere dicti abbas et conuentus debent eis sex aliis qui cum eo uenient annuatim panem et uinum et coquinam et pissiculos et brugnoz In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis diuionensis rogaui et feci apponi Actum anno et mense predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter