utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400190

Charter Number: 05400190
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1167
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Arraudus Dei gratia humilis abbas sancti Benedicti Floriacensis notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod quidam homo noster Petrus scilicet de Sancto Johanne pravorum hominum ductus consilio hominem nostrum se esse penitus abnegavit et consuetudines nostras quas sicut homo noster nobis debebat reddere recusavit Cum igitur propter hoc ante domini regis justitiam Aurelianis convenissemus ad extremum prefatus Petrus coram omni populo hominium nostrum recognovit nos vero interventu Aurelianensis episcopi et nobilium virorum qui intererant ei in vita sua consuetudinariam talliam indulsimus alias in eo preter talliam consuetudines nobis retinentes ita sane quod in heredibus ejus et talliam et alias consuetudines habebimus in perpetuum Quod ut ratum firmumque teneatur nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri Actum Floriaci in capitulo nostro anno ab incarnatione Domini MCLXVII Hujus rei testes sunt ex parte nostra Dagobertus prior Garnerius subprior Bauduinus tertius in ordine Willelmus armarius Petrus prepositus Stephanus thesaurarius Petrus cellerarius Gimo de Sancto Gervasio prior Artaudus capiciarius Joscerandus infirmarius Rannulfus magister operis laici Gauterius Marescalcus Arnulfus Burdini Hugo Trossavacca Pugnardus Paganus Beraudi Willelmus de Eleemosina Johannes Godefridi Bernardus portarius Godefridus Georgii Petrus Pugnardi Robertus de Bulli Fulbertus ex parte Petri Radulfus capellanus de Sancto Johanne Hugo Hodearii Willelmus Vaslini Robertus de Solerol Fulco de Sancto Johanne Johannes de Sancto Johanne
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter