Charter Document - 05400195
Charter Number: 05400195
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
View Map
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
View Map
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Aurelianensis episcopus declarandum duximus universis tam presentibus quam futuris quia cum abbatia beati Benedicti ex dono Forini de Soliaco quandam decimam vini que de feodo nostro est apud Darveium sine assensu nostro possedisset tandem ad preces et petitionem dilectissimi fratris nostri Arraudi abbatis et totius capituli premissum concessimus et laudavimus donum et inde sicut de feodo nostro premisse abbatie tam nos quam successores nostri episcopi guarentiam in perpetuum portabimus Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimentum presens inde scriptum fecimus et sigilli nostri autoritate communivimus Actum publice apud Tigleium sub ulmo ante monasterium anno incarnationis dominice MCLXXI episcopatus nostri anno XXVI Astantibus ibidem nobiscum tam clericis quam servientibus Guarnaldo succentore sancte Crucis Radulfo de Fretavalle sancte Crucis canonico Radulfo milite de Puisos Pagano de Arverna serviente nostro Roberto de Marzeio preposito Guargogili Hervaldo Carnotensi astantibus ex parte monachorum et abbatis Arnulfo Stampensi priore Guiberto hospitiario Guiberto milite Gualterio Marescallo Joanne Marescallo Barone Stampensi Thoma de Gilliaco Radulfo Stampensi Stephano de Hospitio Herveo Salmario Jordano de Darveyo Andrea fratre suo ordinatis in ecclesia sancte Crucis majoribus personis Hugone decano Villelmo cantore Letoldo subdecano Manasse capicerio Datum per manus Odonis clerici nostri et notarii