utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400196

Charter Number: 05400196
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1171
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Fructuose consuetudinis usus inolevit ut que memorie commendenda dinoscuntur quoniam tractu temporum labi possunt et a memoria mortalium decidere vivacitati litterarum commendentur Ego igitur Arraudus Dei gratia abbas sancti Benedicti Floriacensis et universus ejusdem ecclesie conventus tam futuris quam presentibus declaratum esse volumus quod cum inter nos et dominum Willelmum venerabilem Senonensis ecclesie archiepiscopum et apostolice sedis legatum et ejusdem ecclesie capitulum longo tempore gravis contentio super ecclesia Beate Marie de Lorriaco versaretur bonorum et discretorum virorum mediante consilio utriusque partis grato concurrente assensu per gratiam Dei talem sortita est compositionem De universis siquidem oblationibus et proventibus tam pro vivis quam pro defunctis sive intra jam dictam ecclesiam sive extra tam ex ecclesia quam pro ecclesia tam privatim quam publice quocumque modo percipiendis medietas nobis et archiepiscopo Senonensi equaliter cedet aliam vero medietatem duo sacerdotes ibidem deservientes habebunt Verum sacerdotes tam presentes quam eorum successores necnon eorum ministeriales de predictis portionibus nobis et archiepiscopo provenientibus tale nobis in capitulo beati Benedicti et archiepiscopo apud Senon[as] in perpetuum prestabunt juramentum quod nullatenus nos vel archiepiscopum defraudabunt sed nec defraudari scienter permittent Preterea presentatio Bullani et successor ejus ad nos spectabit donationem vero alterius presbyterii quod nunc Henricus obti[net sine ali]qua presentatione archiepiscopus Senonensis jure perpetuo obtinebit In decimis annone [quinque partes] in perpetuum habebimus sextam vero partem sacerdotes obtinebunt in grangia nostra quam habemus Lorriaci eam plenarie et absque aliqua difficultate percepturi in decimis vini necnon et aliis decimis que minute vocantur medietatem habebimus sacerdotibus aliam medietatem consequentibus Donationes scolarum uno anno habebimus archiepiscopus vero alio anno easdem habebit quod equa vicissitudine processu temporum observabitur Adicientes quod quocumque modo una pars aliquam susceperit ampliationem pars altera consimili gaudebit incremento Actum in capitulo nostro anno incarnationis Dominice MCLXXI astantibus fratribus nostris Dagoberto priore Arnulfo subpriore Petro cellerario Artaudo preposito et Stephano thesaurario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter