Charter Document - 05400235
Charter Number: 05400235
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Quecumque aguntur legitime posterorum memorie debent commendari Ea propter ego Petrus dominus de Curtiniaco notum facio omnibus presentibus pariter et futuris Theobaudum de Veregniaco et Agnetem ejus uxorem vendidisse Giloni de Torneello quidquid habebant in potestate et parochia Varennarum et in castellania Castellionis tam in feodo quam in potestate et proprietate sive etiam in hominibus de corpore que quidem omnia [] volo preterea ad omnium notitiam pervenire Gilonem de Torneello cum ecclesia beati Benedicti super Ligerim omnia predicta que a predicto Teobaudo et Agnete ejus uxore emerat commutasse pro eo quod eadem ecclesia apud Scrinias habebat [] Recepit a item Gilo de Torneello ab abbate et ecclesia beati Benedicti illam de Scriniis in feodum et hominium commutationem Ego vero de cujus feodo tanquam de superiori domino movebant omnia que Theobaudum de Vreniaco prefato Giloni vendidisse presens cartula testatur ad Arraudi venerabilis abbatis sancti Benedicti et Gilonis de Torneello petitionem commutationi facte inter prenominatam ecclesiam et Gilonem de Torneello assensum meum prebui et pro remedio anime mee feodum quod in parochia Varennarum habebam dimisi et quittavi et tam ego quam heredes mei ipsum feodum si ab eadem ecclesia requisiti fuerimus in perpetuum garentire tenebimur Que omnia ut rata permaneant et inconcussa confirmavi et presentem paginam sigilli mei auctoritate communivi Actum anno incarnati Verbi MCLXXXII Huic nostre concessioni interfuerunt Odo abbas Ferrariensis Gilo de Torneello Balduinus de Barris Henricus Ficcus Hugo Godars Landricus de Varennis Gaufredus Joscerandi et Herbertus de Dordivis