utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400274

Charter Number: 05400274
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Willelmus comes Sacricesaris notum facio omnibus ad quos littere iste pervenerint quod cum inter abbatem monasteriumque beati Benedicti super Ligerim et Gaufridum Ernaudi super nemore quodam quod Mesmerant dicitur et quibusdam terragiis hospitibus et aliis rebus querela verteretur tandem presente patruo meo W Remensi archiepiscopo et mediante et de assensu partium que in ipsum compromiserant arbitrium proferente terminata fuit et pacificata per ipsum ita quod predictus Gaufridus et Elizabez uxor sua fratresque sui Petrus et Willelmus clerici et Johannes laicus totam querelam predictis abbati et monasterio quitam clamaverunt et universa super quibus querela vertebatur eidem monasterio libera dimiserunt quiete et pacifice perpetuo possidenda Idem vero Gaufridus fide data promisit quod ab aliis heredibus hoc laudari faceret et bonam jam dictis abbati et monasterio garandiam portaret et ei date sunt pro bono pacis sexaginta libre Giem[ensium] de bonis monasterii predicti Ego etiam ad ejusdem Gaufridi requisitionem laudavi et manucepi hec omnia firmiter observanda Et in eorum confirmationem et testimonium presentes litteras scribi et sigilli mei feci munimine roborari Actum anno incarnationis Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter