Charter Document - 05400285
Charter Number: 05400285
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Hugo Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in Domino Universitati vestre notum fieri volumus quod venerabilis G abbas Sancti Benedicti Floriacensis mazuram Gunterii Joanni presbitero de Germiniaco in vita sua tantum concessit habendam sub annua duorum solidorum pensione eidem abbati persolvenda salva tamen ipsius abbatis justitia Nos vero testes sumus et manucepimus quod successores predicti Joannis in eadem mazura nihil unquam poterunt reclamare sed post decessum memorati presbiteri ad ecclesiam beati Benedicti cum omni melioramento sine contradictione revertetur Quod ut firmius teneretur presentem cartam sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno Domini millesimo ducentesimo primo mense julio