utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400348

Charter Number: 05400348
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Garinus Beate Marie de Josaphat Garnerius Sancti Johannis de Valle et Gilduinus de Clarofonte abbates et Odo de Azencurte miles et baillivus comitis Montisfortis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter venerabiles viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte et majorissam de Suncampo et heredes ejus ex altera super nemoribus de Suncampo contentio verteretur tandem pacificatum fuit inter eos coram nobis in hunc modum quod majorissa de Suncampo et heredes ejus in nemoribus de Suncampo que constat esse Beati Benedicti quoties a dictis abbate et conventu fuerint vendita non nisi sextum denarium pro mortuo nemore poterunt vindicare exceptis haiis de Malo Pertuso in quibus nichil juris nullam omnino consuetudinem nec vivum nemus aut mortuum dicta majorissa aut sui heredes habebunt Preterea ubicumque nemora fuerint incisa nullam prorsus consuetudinem dicta majorissa nec heredes sui habebunt nec ad pastum animalium nec ad aliud aliquid nisi eam quam alii habebunt excepto quod in dictis nemoribus Sancti Benedicti ad herbergandum feodum suum quotiens opus fuerit vivum nemus accipiet ita tamen quod illud nemus nec dare nec vendere nec de ipso excepto herbergagio nominato poterit aliud facere exceptis etiam et salvis dictis haiis de Malo Pertuso in quibus sicut supradictum est nichil juris aut consuetudinis dicta majorissa nec sui heredes habebunt nec ad pastum animalium nec ad aliud aliquid De contentione vero que inter dictos abbatem et conventum et memoratam majorissam ac heredes ejus super grangia de Suncampo vertebatur ita fuit compositum coram nobis quod dicta majorissa et heredes sui quittaverunt in perpetuum dictis abbati et conventui garbas deligatas in quibus jus sibi antea vindicabant eo tamen tenore quod spillons gaspaut et terre insimul omnes ponentur et ad minam easdem invicem equaliter partientur quadrigas vero quotquot necessarie fuerint ad tractum decimarum quandiu opus fuerit dicta majorissa et ejus heredes ministrabunt aut si ex inde pro defectueorum dampnum aliquod memoratis abbati et conventui provenerit illud restituent prout fuerit estimatum In dicta vero grangia quandiu bladi abbatis et conventus ibi fuerint non poterunt suos aut alienos blados ibi ponere insuper ad annonam dictorum abbatis et conventus mundandam omnia necessaria scilicet vannos et baleiz dicta majorissa et heredes ejus ministrabunt Hoc autem memorata abbatissa et Mortherius filius ejus fide prestita corporali laudaverunt et concesserunt se fideliter servaturos Nos vero ne res solemniter acta in recidivam decidat contentionem in testimonium hujus compositionis que nobis presentibus firmata fuit et utrinque recepta ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas Actum anno gratie MCCXVIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter