utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400354

Charter Number: 05400354
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater W abbas et conventus Curie Dei salutem in Domino Noveritis universi quod cum querela verteretur inter nos ex una parte et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex altera super domibus aquis molendinis que apud Fontanellas in suo territorio possidemus sicut metis et fossato supradicta distinguntur et tribus nummis censualibus quos majori suo de Traveciaco reddere solebamus annuatim tandem pacifice composuimus in hunc modum quod nos supradicta sine contradictione exactione et consuetudine aliqua possidentes dabimus eis singulis annis in festo sancti Benedicti hyemalis V solidos censuales parisiensis monete salva eisdem in prenominatis rebus omni integre justitia sua et salvo suo angulo et salva eisdem piscatura in nassis de combris nostris omni in singulis septimanis feria sexta sicut antea hebere solebant Predicti autem abbas et conventus Sancti Benedicti nihil poterunt facere unde impedimentum vel detrimentum aliquod nobis infra predictam censivam valeat pervenire sicut in litteris eorumdem quas exinde habemus dinoscitur contineri Nos vero in hujus rei testimonium et perpetuam memoriam litteras istas scribi et sigillo nostro fecimus communiri Actum in capitulo nostro anno gratie MCCXVIII mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter