utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400381

Charter Number: 05400381
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Manasses divina gratia Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum nos personas capellarum burgi Sancti Benedicti Floriacensis videlicet Sancti Clementis Sancti Lazari Sancti Andree Sancti Dionisii et etiam Sancte Scolastice autoritate apostolica traxissemus in causam coram venerabili in Christo patre episcopo Carnotensi et cum judicibus suis proposuimus contra eos quod in prejudicium nostrum et in prejudicium parrochialis ecclesie videlicet ecclesie Sancti Sebastiani Floriacensis ad jura parrochialia parrochianos admittebant verum ne predicti judices aliquid in prejudicium venerabilium virorum abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis attemptarent ex parte ipsorum fuit ad Sedem Apostolicam appellatum judices tamen appellatione predictorum abbatis et conventus contempta ad diffinitivam sententiam processerunt dicti itaque abbas et conventus appellationem suam prosequentes venerabili in Christo patri Bituricensi archiepiscopo et collegis suis causam impetrarunt delegari tandem mediantibus bonis viris inter nos et prenominatos abbatem et conventum interveniente etiam dilectorum filiorum Aurelianensis capituli et archidiaconi ejusdem loci consensu consentientibus tam personis capellarum quam etiam parrochiali sacerdote amicabilis compositio intercessit in hunc modum Capellani siquidem predictarum capellarum sine calumpnia et contradictione cujuslibet mulieres ad purificationem admittere aquam benedictam et processiones more solito facere festa et jejunia annuntiare pro deperditis vocare poterunt sed non excommunicare nisi de mandato presbyteri ecclesie parrochialis panem vero benedictum facere et cetera omnia jura parrochialia ad presbyterum parrochie pertinebunt parrochiani vero in quinque festis inferius exprimendis ad parrochialem ecclesiam accedere tenebuntur oblationes debitas reddituri nisi forte legitimo impedimento fuerint impediti videlicet in Pascha in Pentecoste in festo Omnium Sanctorum in Natali Domini ad unam missam et in festo sancti Sebastiani Condictum fuit autem et concessum quod per hujusmodi compositionem nullum predictis abbati et conventui fiat prejudicium quoad jura vel emolumenta que tam in capellis quam in ecclesia parrochiali alias percipere solebant Quod ut ratum et notum haberetur presentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo primo mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter