utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400403

Charter Number: 05400403
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1224
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Bartholomeus Dei gratia humilis abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Quia pro casu temporis evanescunt negotia que vivaci litterarum memorie non traduntur universitati vestre notum facimus quod cum homines nostros de Evra Villa videmus occasione tallie quam in eis ad placitum habebamus multis modis gravari tam intuitu misericordie quam etiam meliorationis terre nostre in hoc eis duximus providendum quod dictam talliam admodiaremus eisdem et heredibus eorum quod et fecimus in hunc modum videlicet quod in octavis omnium Sanctorum ipsi et heredes eorum solvent nobis viginti libras parisiensium in perpetuum annuatim pro tota tallia dicta quam in eis ad placitum ut diximus ante cognoscimur habuisse salvis nobis per omnia omnibus aliis consuetudinibus nostris quas ante istam admodiationem habebamus in eis tali videlicet modo quod viginti dicte libre super singulas masuras assignabuntur et ne quis prefatam summam viginti librarum excedere valeat eam per partitiones duximus annotandam in hunc modum masura Gaufridi de Marches reddet viginti sex solidos masura Theobaldi Morardi septem decim solidos et sex denarios masura Joannis Vogrim septemdecim solidos et sex denarios Reginaldus de Benis decem solidos masura filii Christiani Potin decem solidos masura [] Tenede quatuordecim solidos masura [] Bricii Charnelli quindecim solidos masura Baudrici sex denarios Guilerius de Moncello quindecim solidos masura Drochonis sex solidos masura Normanni duodecim solidos masura Joannis Mabilia quinque solidos masura Foscher Jobert septem solidos Berthelotus de Mommers tres solidos masura [] Auberti de Mommers septem solidos masura [] Garini Carnelli tres solidos masura Bainellus duodecim denarios masura Bertranni de Rubeo Monte sexdecim solidos masura Gillemeri septem solidos masura [] Boyvin septem solidos masura Rostri Volucris tres solidos masura Gileberti Roisele duos solidos masura [] Gaufridi de Tertre septem solidos masura Petri Morardi septem solidos masura Joannis Morardi duodecim solidos masura Bartholomei Notin quinque solidos masura Andree Clerici sex solidos masura Berteloti de Puteo octodecim denarios masura Martini Charole duodecim solidos masura Joannis Firmini decem solidos masura Guillelmi Berthoti viginti solidos masura Flos Dei sex solidos et sex denarios masura Guterii Baragnini septem solidos masura Garnerii filii Theobaldi tres solidos masura Reginaldi Siroti de Gevrines tres solidos masura Joannis de Roncia quadraginta solidos masura Joannis Caiphas sexdecim solidos masura Guidonis de Evra Villa duos solidos masura Villelmi de Bellomonte quatuordecim solidos masura filie Beliau quinque solidos et sex denarios masura Auberti de Evra Villa duos solidos masura Galteri li Corverres duos solidos et sex denarios masura Braier quinque solidos masura Petri Corbins quatuor solidos masura Gaufridi Tivier octodecim denarios masura [] Pagani Tivier duos solidos et sex denarios masura uxoris [] Rogeri duodecim denarios masura Guibert de Evra Villa duodecim denarios masura Petri Segaut duos solidos masura Joannis Malevesie duos solidos sex denarios masura Goelani Anglici duos solidos masura uxoris [] Colin tres solidos licebit autem supradictis hominibus totas masuras suas vel partem earumdem filiis vel filiabus suis matrimonia contrahentibus pro sua voluntate concedere vel titulo donationis vel venditionis in tales personas transferre a quibus dictam pensionem et justitiam debitam sine difficultate aliqua habeamus hoc addito quod dicta admodiatio a quolibet possidente secundum quantitatem valoris terre que etiam a nobis habebit estimari sine diminutione aliqua nobis persolvetur Qui vero defecerint in solutione termino pretaxato ad emendam quinque solidorum parisiensium tenebuntur Quod ut ratum sit et inconcussum et in statu semper incolumi perseveret presentes litteras sigillis nostris duximus roborandas Actum anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo quarto mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter