utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400435

Charter Number: 05400435
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ludovicus filius comitis Sacrocesaris omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod nos quittationem quam dilectus noster Henricus dominus Soliaci fecit venerabilibus viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super viaria justifiis costumis et omnibus alliis que in villa de Castellione super Ligerim et ejusdem ville pertinentiis hominibus et rebus universis ad eamdem villam pertinentibus se habere et ad feodum nostrum spectare dicebat ad preces dicti Henrici volumus concedimus et laudamus Concessum etiam fuit ab abbate et a conventu et a nobis et a dicto Henrico quod sicut res predicte de Castellione erant de feodo nostro ita ballia de Villa Mesmie quam dicti abbas et conventus dicto Henrico contulerunt similitersit de feodo nostro Quod ut ratum et firmum permaneat in futurum presentes litteras sigilli munimine roboravimus Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto mense marcio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter