utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400470

Charter Number: 05400470
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis G permissione divina Carnotensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Nicolaus de Gravella miles et ejus uxor in nostra presentia constituti confessi sunt coram nobis se nihil habere seu debere percipere in nemoribus Sancti Benedicti Floriacensis apud Plessiacum sitis in quibus duas somas ad asinos vel ad equos singulis diebus se prius habere seu debere percipere dicebant et super hoc nobilis miles Guillermus Menerii castellanus Stampensis in quem a religioso viro Bartholomeo abbate Sancti Benedicti Floriacensis et conventu ejusdem loci ex una parte et a dicto Nicolao de Gravella milite et ejus uxore ex altera fuit compromissum legitima facta inquisitione et testibus hinc inde productis sicut per patentes litteras ipsius nobis constitit evidenter arbitrium suum protulit in hunc modum quod dictus supradictis In cujus rei memoriam presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno Domini MCCXXXI mense februario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter