Charter Document - 05400478
Charter Number: 05400478
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Giraldus vicecomes Brucie salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter me ex una parte et Guillelmum prepositum et monachos Sancti Benedicti de Saltu ex altera parte super plassiis totius terre sue questio verteretur que plassia mea esse dicebant tandem cum per testimonium virorum proborum didicerim me nullum jus habere in iisdem ea jam dicto preposito et monachis prout sunt per totam terram Sancti Benedicti in perpetuum et sine aliqua reclamatione quitavi ita quod ego et successores mei sive prepositus et servientes mei vel successorum meorum nullam justitiam habebimus vel habere poterimus in iisdem vel emendam sed prepositus et monachi Sancti Benedicti de eisdem plassiis suam penitus sine contradictione aliqua poterunt facere voluntatem dando et vendendo quibuscumque voluerint et alienando et fide corporaliter prestita concessi quod contra quitationem istam per me vel per alium de cetero non venirem volens insuper et concedens quod heredes mei teneantur in perpetuum ad observationem premissorum supplicans insuper Guillelmo archipresbitero de Argentonio quod super hoc jam dicto preposito et monachis daret litteras sigilli sui munimine confirmatas Ad majorem ergo firmitatem et evidentiam in posterum pleniorem presentes litteras dicto preposito et monachis dedi sigilli mei munimine roboratas Actum anno Domini millesimo ducentesimo [tricesimo] tertio mense februario