utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05400487

Charter Number: 05400487
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Johannes permissione divina humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Laurentia de Guichefaut vidua Herbertus Frambertus et Heramburgis filii ejus et Herbertus gener ejus vendiderunt Sancio Bernoin burgensi Lorriaci quoddam pratum situm apud Guichefaut pro viginti libris turonensium de quibus dicta mulier et prenominati se tenent pro pagatis Hanc autem venditionem concessimus et laudavimus et gratam habemus ita quod dictus Sancius pro dicto prato mandato nostro apud Curiam Marigniaci sex denarios censuales persolvet in festo sancti Benedicti estivali dictus autem Sancius quittavit dicte mulieri et heredibus ejus motagium quod dicebat se habere in quodam prato suo juxta calceam suam si autem contigerit ibidem stagnum fieri de mandato nostro in eodem stagno habebimus piscationem nostram libere et absolute Quod ut ratum et stabile teneatur presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter