Charter Document - 05400493
Charter Number: 05400493
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Garnerius humilis abbas et conventus Beate Marie de Josaphat Carnotensis diocesis salutem in Domino Notum fieri volumus quod cum inter nos ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex altera questio verteretur super decimis novalium de Nigra silva quas dicebamus sitas esse infra fines parochie ecclesie de Chalou Sancti Medardi in qua jus patronatus habemus et ideo dicebamus predictas decimas ad monasterium nostrum pleno jure pertinere dicti vero abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis ex adverso dicebant supradictas decimas novalium ad monasterium ipsorum pleno jure similiter pertinere eo quod dicebant supradicta novalia sita esse infra fines parochie ecclesie de Auton in qua ecclesia jus patronatus habere noscuntur ratione etiam privilegiorum sibi a Sede apostolica indultorum in quibus ibidem contineri dicebant ut in terminis infra quos decimas percipiunt decimas novalium percipere possint tandem post multas altercationes de bonorum virorum consilio inter nos et ipsos amicabilis compositio intervenit in hunc modum videlicet quod voluimus et concessimus tam nos quam ipsi quod terre ille de Nigra silva que novalia dicuntur in duas partes equaliter dividantur et in illis terris ad designandas fines parochiarum seu decimarum mete communes infigantur ita quod nos et monasterium nostrum libere et quiete deinceps habeamus et percipiamus decimas novalium in quorum fines parochialis ecclesie de Chalou protendentur Dicti vero abbas et conventus Sancti Benedicti similiter et eorum monasterium libere et quiete deinceps habeant et percipiant decimas novalium in loco supradicto in quantum fines parochie ecclesie de Autum protendentur Fuit etiam in supradicta compositione dictum et conventum quod nos et predicti abbas et conventus Sancti Benedicti in predictis novalibus decimas communiter et pro indiviso tamdiu percipiemus quousque de supradictis novalibus predicta fiat divisio et mete infigantur supradicte et interim deputabimus tam nos quam ipsi servientem communem qui nomine utriusque monasterii decimas supradictas percipiat et conservet illesas et de hoc fideliter exequendo utrique parti fidelitatis juramentum exhibebit promisimus etiam nos abbas et conventus Beate Marie de Josaphat nos facturos et curaturos quod presbiter ecclesie de Chalou Sancti Medardi supradictam compositionem ratam habebit et firmam et quod de cetero nunquam abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis super dictis decimis novalium molestare seu inquietare presumet dicti vero abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis similiter promiserunt se facturos et curaturos quod presbiter ecclesie de Autom supradictam compositionem ratam habebit et firmam et quod de cetero nunquam nos super dictis novalium decimis inquietabit Quod ut ratum et firmum permaneat in posterum presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto die dominica proxima post Assumptionem Beate Marie Virginis