utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05401472

Charter Number: 05401472
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1232
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Bartholomeus divina miseratione Sancti Benedicti Floriacensis humilis abbas totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis quod cum Michaelem Torcy burgensem Bituricensem traxissemus in causam apud Stampas coram judicibus delegatis super hoc quod petebamus ab eodem consuetudinem bladi et vini que in domo sua sita apud Castrumnovum in vico de Naveriau juxta domum Giraudi de Pratea ex una parte et domini de Pratea ex alia ponebat que portagium nuncupatur tandem de bonorum virorum consilio composuimus cum eodem Michaele in hunc modum quod quandiu vivet remanebit quittus et immunis a consuetudine supradicta et ab omnibus aliis consuetudinibus quas ab ipso possemus aliqua de causa in domo memorata petere si vero dictum Michaelem decedere contigerit vel dictam domum extra manum suam ponere donatione venditione vel alio quoquo modo dicta consuetudo bladi et vini et alie consuetudines si alique fuerint ad nos sine contradictione aliqua revertentur in dicta domo percipiende libere et quiete quittamus etiam in supradictum burgensem et ejus heredes de universis contentionibus et querelis quas quacunque de causa et quoquo modo usque ad presens tempus habemus vel habere possimus contra illum confitemur insuper quod dictus burgensis remisit nobis pro bono pacis decem libras parisiensium quas prior noster de Castronovo sibi reddere tenebatur In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXXII mense augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter