Charter Document - 05410005

Charter Number: 05410005
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1189 - 1199
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1189 - 1199
Date Type: Assigned

Charter:
Ibid die Sabbati proxima ante festum S Dunstani Inter Henricum Clericum de Gnareburc petentem et Alanum de Stanleie tenentem de dimidia car terre cum pert et triginta sex acris terre in Stanleie Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Henricus recognouit totam predictam terram esse ius et hereditatem ipsius Alani et terram illam quietam clamauit a se et her suis predicto Alano et her suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieto clamio predictus Alanus dedit predicto Henrico vnam bouatam terre in Stanleie quam Bernulfus tenuit et sex acras terre de dominico ipsius Alani vnde due iacent in cultura de Huluesweit et alie due in Brunesdale et alie due in cultura de Keldespringe et hanc bouatam terre cum eisdem sex acris tenebunt Henricus et heredes sui de predicto Alano et her suis reddendo inde annuatim pro omni seruicio saluo forinseco seruicio quatuor denarios scilicet duos ad Pascha floridum et alios duos den ad festum S Michaelis