utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05410006

Charter
Charter Number: 05410006
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1189 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ibid die S Dunstani Inter Matillidem Camin petentem et Johannem de Mehus filium eiusdem Matillidis tenentem de quatuor carucatis terre in Seton cum pert et de tota uilla de Willardebi cum omnibus pert et de decem bouatis terre in Miton et de rationabili parte dotis ipsius Matillidis quam ei contingeret de terra Roberti patris ipsius Johannis Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Matillis concessit predicto Johanni et ei quietas clamauit et her suis omnes predictas terras cum pert de se Et pro hac fine et Concordia et quieto clamio predictus Johannes dedit predicte Matillidi duas marcatas redditus tenendas ad totam uitam suam scilicet xviij solidatas de redditu in uilla de B[e]uerle et duas libras et dimidiam piperis de redditu in eadem uilla et quadraginta denariatas de duabus bouatis terre in Acolhum quas Ricardus Rex tenuit de patre predicti Johannis et quatuor solidatas et quatuor denariatas de terra quam Willelmus filius Bernardi tenuit in Bewic Et preterea idem Johannes fecit eidem Matillidi plenariam dotem suam quam ei contingeret de terra patris sui ita quod satis ei fecit scilicet de vna car terre in Bewic cum pert et de seruiciis istorum hominum scilicet Johannis filii presbiterii et Thome de Greinesbi scilicet de illo seruicio quod faciunt pro vna car terre quam tenent in Wakinkton scilicet seruicium quadra[ge]sime octaue partis feodi vnius militis et de vna dimidia car terre in eadem uilla quam ipsa Matillis tenet in dominico suo et de decem solidatis de redditu de Alano de Danetorp et de quodam tofto in Beuerle quod Herbertus Medicus tenuit et de duodecim acris prati in Seton Et sub hac fine et concordia remanet ipsi Matillidi uilla de Lepenton cum pert que est eius hereditas libera et qui eta ad totam uitam eius et post eius decessum reuertetur uilla ilia de Lepenton cum pert libera et quieta prefato Johanni uel her suis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter