utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05410019

Charter
Charter Number: 05410019
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1189 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ibid die Martis proxima ante festum S Erkenwaldi Inter Robertum de Lamare petentem et Willelmum de Bretteville tenentem de aduocacione octaue partis ecclesie de Jaforde et de molendino de Jaforde cum pert et de pastura eiusdem insule ubi Castellum fuit de Jaford et de prato iuxta insulam ubi castellum fuit cum pert Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus de Mara remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et her suis totum ius et clamium quod habuit in aduocacione octaue partis predicte ecclesie et in predicto molendino et in pastura et in prato de se et her suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Willelmus dedit predicto Roberto quatuor acras terre in exitu ville de Jaforde inter viam de Rikemunde et viam de Danebi et totum pratum suum inter pratum Roberti de la Mare et pratum de Andrebi tenendas de eo et de her suis per seruicium iiij den per annum pro omni seruicio reddendorum ad ij terminos anni scilicet ad Pentecosten ij denarios et ad festum S Martini ij denarios
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter