utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05410025

Charter
Charter Number: 05410025
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor Tempore Ricardi Primi [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1189 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ibid die Lune proxima post Conuersionem S Pauli Inter Philippum [Du]nolm Episcopum petentem per eosdem et Rogerum de Houeden tenentem de sexagenta acris terre in marisco inter territorium de Aistrintun et fossatum quod Hugo de Puteaco Dunolm Episcopus fieri fecit de campis de Aistrinton vsque in Vsam et de duobus mesagiis cum pert in [] vsque ad ueterem aquam et de pischaria eiusdem uille in Vsa Vnde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod prefatus Episcopus remisit et quietum clamauit de se et succ suis prefato Rogero et her suis totum ius et clamium quod habuit in predictis terris mesagiis et pischaria in perpetuum Et idem Rogerus et heredes sui reddent inde singulis annis eidem Episcopo et succ suis ij solidos et j porcum uel xvj denarios pro pannagio porcorum suorum et porcorum hominum suorum quando pastus fuerit in bosco de Houedensire pro omni seruicio consuetudine et auxilio Et preterea idem Rogerus et heredes sui reddent singulis annis hospitali S Petri de Eboracho septem solidos scil [] pischaria prenominatis Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio prefatus Rogerus dedit predicto Episcopo xv marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter