utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05420243

Charter Number: 05420243
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eisdem loco et die Inter Matillidam de Flamvile pet per Stephanum Boncristien positum loco suo [] et Gaufridum de Marthone ten de servitiis et consuetudinibus scilicet de servitiis duodecim sol per annum et de sectis Comitatus loco ipsius Matildis que servitia ipsa Matillis exigebat ab eodem Gaufrido de quatuor bov terre cum pert in Marthone quas idem Gaufridus tenuit de ipsa Matillide Et unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Gaufridus recognovit predicta servitia et consuetudines pertinere ad predictas quatuor bov terre et reddidit et quietas clamavit predicte Matillidi et her suis de se et her suis inperp duas bov terre de predictis quatuor bov terre scilicet illas duas bov terre que jacent inter terre Godefridi et terre Nigel in campis de Marton Et pro hac recognitione [] predicta Matillis concessit eidem Gaufrido illas duas bov terre cum pert que remanent de predictis quatuor bov terre scilicet illas duas bov terre que jacent in campis de Martone inter terre Petri filii Petri et Reginaldi filii Uchtredi et preterea croftam illam que jacet inter domum ipsius Gaufridi et Galgeberge Tenendas ipsi Gaufrido et her suis de predicta Matilda et her suis in perp per librum servitium unius libre piperis reddend ad Natale pro omni servitio salvo forinseco servitio quantum pertinet ad duas bov terre in eadem villa
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter