utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05420291

Charter Number: 05420291
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1207
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Winton die Sabati prox post festum S Luce Ewangeliste coram ipso domino Rege [] Inter Robertum de Turneham et Johannam Uxorem Suam pet per Wandregisilum de Curceles positum loco ipsius Johanne [] et Robertum Abbatem de Ebor et Conventum ejusdem loci deforciantes de advocatione Ecclesie de Denecastr Unde placitum fuit [] scil quod predictus Abbas et Conventus concesserunt et quietum clamaverunt de se et succ eorum predictis Roberto et Johanne et her eorum advocationes capellarum de Rosenton et de Luvereshale pertinentium ad ecclesiam de Denecastr Ita quidem quod Magister Petrus de Denecastr et Eudo persone ecclesie de Denecastr tota vita eorum percipient de predictis capellis debitas et antiquas pensiones tanquam ex dono predictorum Roberti et Johanne Et post decessum predictorum Petri et Eudonis advocationes predictarum capellarum remanebunt ipsis Roberto et Johanne et her ipsius Johanne quiete de solutione predictarum pensionum Et pro hac concessione et quieta clam predicti Robertus et Johanna remiserunt et quietum clamaverunt de se et her suis eidem Abbati et Conventui et eorum succ totum jus [] in advocatione ecclesie de Denecastr et in advocationibus aliarum capellarum pertinentium ad predictam ecclesiam quas advocationes idem Robertus et Johanna recognoverunt esse jus ipsius Abbatis et Conventus ejusdem loci Et pro hac quieta clam idem Abbas dedit ipsis Roberto et Johanne ducentas marcas argenti Et hec concordia facta fuit presente G Ebor Episcopo assensum prebente per litteras suas patentes
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter