utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05420427

Charter Number: 05420427
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Harestan die Lune prox ante Ascensionem Domini coram ipso domino Rege [] Inter Adam de Beston querentem et Willelmum Gramaticum deforciantem de uno bosco et uno bosculo inter Middelton et Beston de quo bosco et bosculo idem Adam debuit habere medietatem scil versus Beston et predictus Willelmus aliam medietatem scil versus Middelton per concordiam alia vice factam inter eos per cartam cirographatam et unde idem Adam questus fuit quod ipse non habuit plenarie portionem suam quam habere debuit per predictam concordiam et unde placitum fuit [] scil quod predictus Willelmus concessit eidem Ade portionem ipsius Willelmi quam ipse habuit in predicto bosculo ita quod idem Adam et heredes sui habeant et teneant totum illum bosculum quietum de ipso Willelmo et her suis in perp Et pro hac concessione [] idem Adam concessit predicto Willelmo totam portionem que eidem Willelmo assignata fuit in prenominato bosco a militibus qui illum boscum inter eos partiti fuerunt per preceptum domini Regis ita quod idem Willelmus et heredes sui habeant et teneant illam portionem bosci quietam ab ipso Ada et her suis et ita quod predictus Adam et heredes sui nichil juris clamare poterunt in aliqua parte boscy qui est inter Middelton et fossatum quod incipit ad dominicum de Cadtheweit et se extendit usque ad dominicum de Morlay quod venit de Quetstanesford Et sciendum quod bosculus qui remanet predicto Ade totus vocatur Raftreker
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter