utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05420456

Charter Number: 05420456
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ibid in crastino S Andree Inter Julianam de Warewic pet per Simonem filium Vitoris positum loco suo [] et Petrum de Plumton ten de tertia parte ville de Plumton cum pert et de tertia parte ville de Gersinton cum pert et de tertia parte ville de Hidel cum pert et de tertia parte ville de Nethesfeld cum pert et de tertia parte ville de Ribbestein cum pert quas tertias partes ipsa clamavit versus eundem Petrum ut rationabilem dotem suam de dono Nigelli de Plumton quondam viri sui Et unde placitum fuit [] scil quod predictus Petrus concessit eidem Juliane totam terram suam quam ipse habuit in Ribbestein de laico feodo cum omnibus pert suis tam in redditibus quam servitiis et in omnibus aliis rebus preter terram et servitium Johannis de Beaugrant quod remanet eidem Petro et her suis quietum de ipsa Juliana imperp In escambium cujus terre et cujus servitii idem Petrus concessit eidem Juliane triginta sex acras terre in campis de Plumton scil in Steinflat viginti duas acras et quatuordecim acras ex duabus partibus de Fulsig Et preterea concessit eidem Juliane quadraginta acras terre in predictis campis de Plumton de dominico ejusdem Petri que jacent propinquiores culture que vocatur Brunescroft et vocantur ille acre Krinkelker Et preterea concessit eidem Juliane communem pasturam dominicis averiis suis cum propriis averiis ejusdem Petri in Plumton ubique et rationabile estoverium suum in bosco de Plumton ad edificandum et ardendum per visum forestarii ejusdem Petri et communam bosci ad sexaginta porcos in Plumton sive in Hidel quietos de pannagio Concessit etiam eidem Juliane quadraginta solidos in molendino de Plumton singulis annis percipiendos per manum ejusdem Petri vel heredum suorum scil medietatem ad Pascha et medietatem ad festum S Martini H et T eidem Juliane tota vita sua nomine dotis de ipso Petro et her suis faciendo forinsecum servitium quantum ad predictam terram de Ribbestein pertinet pro omni servitio Et pro hac concessione [] predicta Juliana remisit [] predicto Petro et her suis totum jus [] in superplusagio omnium predictarum terrarum cum pert et in omnibus catallis que fuerunt Nigelli de Plumton nomine dotis salvis eidem Juliane catallis que ipsa inde habuit die quo hoc cirographum factum fuit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter