utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05420457

Charter Number: 05420457
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1213
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ibid in octabis S Martini coram ipso domino Rege [] Inter Julianam Que Fuit [Uxor] Nigelli de Plumton pet et Petrum de Plumton ten de tertia parte ville de Plumton cum pert et de tertia parte ville de Gersigton cum pert et de tertia parte ville de Hidel cum pert et de tertia parte ville de Nesthesfeld cum pert et de tertia parte ville de Ribbestein cum pert quas tertias partes ipsa clamavit versus eundem Petrum ut rationabilem dotem suam de dono Nigelli de Plumton quondam viri sui Et unde placitum fuit [] scil quod predictus Petrus concessit eidem Juliane totam terram suam quam ipsa habuit in Ribbestein cum omnibus pert suis tam in redditibus quam servitiis et in omnibus aliis rebus exceptis quindecim acris terre arrabilibus que sunt in assarto quod fuit Walteri de Stochull super Cramphull et que remanent ipsi Petro et her suis quiete et excepta terra et servitio Johannis de Beaugrant quod remanet eidem Petro et her suis suis quietum de ipsa Juliana imperp In escambium cujus terre et cujus servitii idem Petrus concessit eidem Juliane triginta et unam acras terre in campo de Plumton de triginta sex acris terre quas ipse prius ei concesserat unde viginti due acre sunt in Stainflat et quatuordecim acre ex utraque parte de Fulsuic et unde quinque acre per hunc finem remanent eidem Petro et her suis versus solem Et preterea concessit eidem Juliane unam car terre cum pert in Ranes et terram quam ipse habuit in Sadewell in redditu et in dominico cum cultura de Sedecop Et preterea idem Petrus concessit predicte Juliane quadraginta acras terre in predictis campis de Plumton de dominico ejusdem Petri que jacent propinquiores culture que vocatur Brunescroft et vocantur ille acre Krinkelker Et preterea ipse concessit eidem Juliane communem pasturam ad dominica averia sua cum propriis averiis ejusdem Petri in Plumton ubique et rationabile estoverium suum in bosco de Plumton ad edificandum et ardendum per visum forestarii ejusdem Petri et communam bosci ad sexaginta porcos in Plumton sive apud Hidel quietos de pannagio Concessit quoque eidem Juliane duas marcas de molendino de Plumton singulis annis percipiendas per manum ejusdem Petri vel heredum suorum scil medietatem ad Pascha et medietatem ad festum S Martini H et T eidem Juliane tota vita sua nomine dotis de ipso Petro et her suis faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad predictam terram de Ribbestein pro omni servitio Et pro hac concessione [] predicta Juliana remisit [] predicto Petro et her suis totum jus [] in superplusagio omnium predictarum terrarum cum pert nomine dotis et in omnibus catallis que fuerunt Nigelli de Plumton salvis eidem Juliane catallis que ipsa inde habuit die quo hoc cyrographum factum fuit Et idem Petrus et heredes sui warantizabunt eidem Juliane totam predictam terram cum pert tota vita sua contra omnes gentes nomine dotis Et sciendum quod cyrographum prius factum inter eos de predicta terra per hunc finem cassatum est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter