utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05421017

Charter Number: 05421017
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Dorecestre die Jovis proxima ante festum S Marci Ewangeliste Inter Hugonem de Normanvill et Alinam uxorem suam petentes per ipsum Hugonem positum loco ipsius Aline ad lucrandum vel perdendum et Rannulphum de Novo Mercato ten de medietate ville de Hykelton quam ipsi Hugo et Alina clamaverunt pertinere ad rationabilem partem ipsius Aline que eam contingebat de hereditate que fuit Rannulphi filii Wilardi patris Matillidis matris predicte Aline et Ysabelle matris ipsius Rannulfi de Novo Mercato Unde placitum fuit [] scil quod medietas totius hereditatis que fuit predicti Rannulphi filii Wilardi remanet predictis Hugoni et Aline uxori sue et her suis inperp scil Stanfordeham cum advocatione Ecclesie ejusdem ville et cum omnibus pert suis et Dalton et Houton et Hulkeleston et Appeltreleg et Mulneburn et predicto Rannulfo de Novo Mercato et her suis remanet alia medietas cum eineicia scil tota Hikelton et Cateby cum advocatione Ecclesie de Hikelton et cum omnibus pert suis et medietas cujusdam terre quam Rannulfus filius Wilardi habuit in Floketon in perp Ita tamen quod idem Rannulfus de Novo Mercato faciet wardam feodi duorum militum ad Novum Castellum super Tinam et de feodo unius militis et dimidii de feodo predictorum duorum militum faciet idem Rannulfus plenarie servitium quod ad feodum illud pertinet ut in scutagiis et in omnibus aliis servitiis et predicti Hugo et Alina facient residuum servitii quod ad totam predictam hereditatem pertinet et sciendum quod si predicti Hugo et Alina et Rannulfus de Novo Mercato poterunt perquirere de predicta hereditate dim car terre vel eo amplius in Wilum totus acquestus remanebit ipsi Rannulfo de Novo Mercato et idem Rannulfus tunc faciet plenarie totum servitium quod ad feodum duorum militum pertinet ut in wardis et scutagiis et in omnibus aliis servitiis Sciendum etiam est quod cirographum prius factum inter Matillidem matrem predicte Aline et prefatum Rannulfum de hereditate predicta in Curia domini Regis ad nichil labitur et pro nullo reputabitur et sciendum quod si Hugo et Alina et Rannulfus vel her sui poterunt perquirere de predicta hereditate dim car terre vel eo amplius in predicta ville de Wilum totus acquestus remanebit ipsi Rannulfo et her suis inperp et idem Rannulfus et her sui tunc facient plenarie totum servitium quod ad feodum duorum militum pertinet ut in wardis et scutagiis et omnibus aliis servitiis Ebor Northumberland
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter