utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05421246

Charter Number: 05421246
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Portesmue in crastino S Trinitatis coram ipso domino Rege [] Inter Simonem Filium Walteri et Sarram Uxorem Ejus pet per ipsum Simonem positum loco ipsius Sarre [] et Thomam de Burgo ten de tertia parte Ville de Hacford quam predicti Simon et Sarra clamaverunt pertinere ad rationabilem dotem ipsius Sarre de libero tenemento quod fuit Thome de Burgo quondam viri ipsius Sarre [Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia] scil quod predicti Simon et Sarra remiserunt et quietum clamaverunt totum jus et clamium quod habuerunt in predicta tertia parte ville de Hacford predicto Thome et her suis in perp Et pro hac remissione et quieta clamantia idem Thomas concessit predictis Simoni et Sarre terram de Sumerton et de Hauekedon et de Tudeham in Suff terram de Parva Apelton cum servitio Elie de Neuton in Richemundesir quas tenent Habendas et tenendas de ipso Thoma et her suis tota vita ipsius Sarre nomine dotis faciendo inde forinsecum servitium Et predictus Thomas dedit et concessit Waltero filio predictorum Simonis et Sarre fratri ipsius Thome totam villam de Skirewic cum omnibus rebus ad predictam villam pertinentibus concessu ipsius Sarre cujus maritagium terra illa fuit Habendam et tenendam eidem Waltero et her suis de predicto Thoma et her suis faciendo inde forinsecum servitium quantum ad villam illam pertinet Et pro hac fine et concordia predicti Simon et Sarra dederunt predicto Thome xv marcas argenti Norff Ebor Cumberland Suff
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter