utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430012

Charter Number: 05430012
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1209 - 1210
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos p[resens] scriptum peruenerit Robertus Dei gratia Rothom archiepiscopus salutem in domino Nouerit uniuersitas vestra quod dilectus filius noster Rad[ulfus] filius Geroudi archid[iaconu]s Augi pro salute anime sue remisit monachis sancti Pancratii de Leawes totum redditum quem ab eis in Anglia solebat percipere annuatim Munimenta etiam que inde ab eis habuerat in manus prioris de Estuteuill et fratris Reinaldi monachorum eiusdem domus libere resignauit et quieta concessit Cartam etiam suam super hac resignatione sua fecit monachis predictis ad maiorem eorum securitatem Nos vero quod in hac parte a predicto archid[iacon]o factum est volentes ad omnium noticiam peruenire ad eiusdem facti testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Walemont per manum Rad[ulfi] de I capellani nostri anno incarnationis dominice mcc nono die mercurii proxima post festum sancti Gregorii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter