utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430015

Charter Number: 05430015
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1166 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rog[erus] de Tillol omnibus hominibus suis et amicis Francis et Anglis presentibus et futuris salutem Notum vobis facio me reddidisse et quietam clamasse domino meo Will[elm]o de Rom totam terram meam Anglie quam habebam in soca de Bulinbroc scilicet in Harebi et in Endrebi et in Hundelbi solutam et quietam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis in perpetuum pro xvi libratis redditus ad monetam Andegauensium quas michi dominus meus Will[elmus] dedit in Normannia habendas omnibus diebus vite mee et post dies meos ille xvi librate redditus ad se et heredes suos redibunt et me de ill[is] attornauit in Romara et in Wiunuilla scilicet in sua sicca moulta Romare que pertinet ad molendinum suum de Barentino de c solidis Andegauensium ita integre sicut illa supradicta moulta fuit in anno antequam michi daret scilicet illo anno quo Will[elmus] Pinchewerre emit de Roberto Drou et si quis illam minuere presumpserit de sicut fuit in illo anno per senescaldum suum Normannie et per seruientes suos Romare adretietur michi ut habeam moultam suam sicut supradictum est plenarie et me attornauit in x et nouem acris terre quas Gilleb[ertus] le Tonir tenuit in Romara et una acra terre quam egomet Rog[erus] teneo in Romara de lx et decem solidis Andegauensium et in Wiunuilla me attornauit in quinque acris prati quod vocatur Latrenteine et iuxta illud pratum quod vocatur Laquerenteine in tribus acris prati et dimidia de vii libris et x solidis Andegauensium Summa est inter totum xvi libre Andegauensium Has xvi libratas redditus dedit michi habendas omnibus diebus vite mee pro tota terra mea Anglie quam habebam in soca de Bulinbroc scilicet in Harebi et in Endrebi et in Hundelbi quam ei reddidi et quietam clamaui sibi et heredibus suis de me et heredibus meis ita quod xvi librate redditus post mortem meam ad se et heredes suos redibunt Pro hac autem quietatione et concessione quam ego ei feci de terra mea Anglie concessit michi totam terram meam de Butelles et Radulfo nepoti meo post dies meos tenendam de se in capite et de heredibus suis michi et heredibus meis His testibus Hug[one] abbate de Reuesbi Philippo de Kima Rabodo de Kales Gill[elmo] de Bolonia Matheo de Benigword Ioslano de Autebarge Rog[ero] capellano Dauid de Totint Rad[ulfo] de Imouilla Rad[ulfo] Cantel Ric[ardo] fratre eius Rob[erto] Nigro Matheo Nigro Rog[ero] clerico Waleranno de Grochet Rob[erto] de Bolon Gaufrid[o] de Totintona Hug[one] nepote eius Reingoto de Stikefort
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter