utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430025

Charter Number: 05430025
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1227 - 1237
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Lascy dedi concessi et presenti carta mea confirmaui pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum Deo et ecclesie beate Marie Belli Beccy et monach[is] ibidem Deo seruientibus aduocationem ecclesie sancti Patricii de Trum cum omnibus pertinen[tiis] suis salua tamen mi[chi] et heredibus meis vicaria eiusdem ecclesie in perpetuum conferenda et pretaxata habendam et tenendam ipsis monachis de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam ad aumentum emendationis calciamentorum et pulmentorum eorum in perpetuum et ego Walterus et heredes mei warantizabimus predictis monachis aduocationem predicte ecclesie cum omnibus pertin[entiis] suis contra omnes gentes in perpet[uum] et ut hec mea donatio et concessio et carte mee confirmatio rata sit et stabilis in perpet[uum] perseueret sigilli mei appositione eam roboraui Hiis testibus Ric[ardo] abbate de Straford Hugon[e] de Lascy com[ite] de Uluester Willelmo de Lascy Simone de Clifford Waltero le Petit Iohanne de Cranford Ric[ardo] de Stangeland Nich[olao] de Criketon
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter