utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430030

Charter Number: 05430030
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Walterus Dei gratia Rothom[agensis] archiepiscopus salutem in domino Adeo nostris temporibus [seua m]alignandi cupiditas inualuit ut vix bene gesta debita possint firmitate gaudere Ad rep[ri]mendam igitur malignantium temeritatem et ut ea que pie et iuste ecclesiis [seu] ecclesiasticis viris conferuntur debita gaudeant firmitate ne obliuione vel inuidentium siue etiam ambitiosorum malignitate aliquatenus valeant deperire ad uniuersitatis vestre volumus notitiam peruenire dilectum filium nostrum Iordane de Sauqueuill pro amore Dei et pro salute anime sue et uxoris sue Clementie et antecessorum et heredum suorum dedisse et concessisse et carta sua confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Sauqueuill totam terram suam de Helmingehan cum omnibus pertinentiis [suis et omnibus obuentionibus] et [fructibus qu]e ad usus suos spectare solent ita quod de predicta terra quatuor [fiant] prebende in ecclesia de Sauqueuill preter illas duas prebendas q[ue ab antiquo ab antecessoribus suis] in e[cclesia illa] ordinate sunt Preterea decano [illius ecclesie qui unus erit ex i]ll[is sex] canonicis canonice electus dedit et concessit decem [libras] Andeg[auenses] in villa de Spineto de redditu suo assiso annuatim nomine personatus [donec ecclesia de Fan]eleia vel ecclesia de Merlefordia vacauerit nisi [interim de a]lio [ecclesiast]ico beneficio poterit prouidere ad [vale]ntiam decem librarum Cantori qui [unus erit ex illis sex] dedit et concessit quinquaginta sol[idos] Andeg[auenses] in redd[itu suo] de Sauqueuilla annuatim nomine personatus Thesaurario qui similiter [unus erit ex illis sex dedit unam] marcam de redditu suo assiso de Esperuill annuatim nomine personatus et ad luminare ecclesie quinquaginta solidos sim[iliter de redditu] [] thesaurarii Preterea ad communiam ecclesie dedit et concessit predicte ecclesie et canonicis in perpetuum [] de Hameau [] quod [] [ducentas] et sexaginta minas ordei et statuit quod de illa communia habeat quilibet canonicus in die duos panes et unum galonem ceruisie et [si] predictum [donationem] [ad] hoc non possit sufficere ipse de suo quicquid defuerit perficiet [Duo] canonici presbiteri qui ab antiquo fuerunt et sunt in ecclesia predicta habebunt [do]mos [et redditus] quos habent et successores eorum similiter in perpetuum qui semper sacerdotes [erunt et] tenetur quilibet eorum habere clericum suum sufficientem ad deseruiendum ecclesie Aliis vero quatuor canonicis dedit et concessit ad edificia sua construenda quicquid habuit in d[omi]nio in magno gardino de Sauqueuill iuxta ecclesiam Omnes isti canonici tenentur f[acere reside]ntiam et qui residentiam non fecerit tantum modo percipiet per annum quinque sol[idos] Andeg[auenses] et residuum de beneficio suo percipient illi qui residentes fuerint et tenentur canonici habere habitum ca[non]ical[em alioquin hora canonica non intrabunt] ecclesiam Tenentur etiam canonici ad matutinas surgere et qui non interfuerit matutinis non habebit ea die commun[i]am s[ed] illi qui interfuerint [totam] commun[i]am habebunt Decanus cum assensu Iord[ani] et heredum suorum et canonicorum canonice electus nob[is] et successoribus nostris [per] ipsum Iord[anum] et heredes suos et per canonicos presentabitur instituendus qui nob[is] et successoribus nostris canonicam obedientiam et reuerentiam prestabit et eandem securitatem quam decanus Rothom[agensis] nob[is] et ecclesie Rothom[agensi] facit prefato Iord[ano] et heredibus suis et ecclesie de Sauqueuill faciet saluo ordine suo et salua obedientia nob[is] debita Ipse vero Iord[anus] et heredes sui prebendam cum vacauerit infra viginti dies si in prouinicia Rothom[agensi] fuerint persone idonee conferent et illam personam dec[ano] de Sauqueuill presentabunt instituendam Canonici autem honeste et ordinate usum et ordinem Rothom[agensis] ecclesie in omnibus obseruabunt et intrabunt [in capitulum quot]idie et legent ibidem obitus stat[utos] et cetera que ad capitulum pertinent Ipse vero I[ordanus] et heredes sui statuerunt quod unus canonicorum sacerdos si voluerit et eis placuerit [succurr]at eis et consulat ubicumque sint et quamdiu apud eos fuerit poterit [habere] [in] locum suum unum sacerdotem idoneum ad deseruiendum prebende sue nec aliquis alius canonicus poterit aliquem ponere in locum suum Hec autem omnia [que prescrip]ta [sunt] ecclesie de Sauqueuill data warantizabit ipse Iord[anus] et heredes sui [prefate] ecclesie canonicis in perpetuum contra omnes homines Nos autem hec omnia que prescripta sunt rata habentes et firma presenti scripto et s[igilli] [nostri munimine confirmamus] Concessimus etiam eis in perpetuum quod quieti sint ab omni tallia et sinodalibus consuetudinibus et omnibus exactionibus que ad nos seu ad archidiaconos [et] decanos spectant statuentes quod [nullus] archid[iaconu]s vel decanus po[ssit sententia]m suspensionis excommunicationis aut interdicti [in] ecclesiam illam seu in canonicos nisi de sp[eciali] mandato nostro aut capital[is] offic[ialis] nostri promulgare Concessimus etiam [] [quod libere] et sine contradictione habeant scolas in ecclesia vel in villa de S[auqueuilla] Testibus domino Ri[cardo] decano Rogero cantore []rario magistro Ioh[anne] de Vi[llers] Will[elm]o de Bruer et Ric[ardo] Hayrun canonicis Rothom[agensibus] Rob[erto] de Sancto N[icolao] Gilleb[erto] de Walemunt et [multis aliis] Actum a[nno incarnationis Domini millesimo] [] c apud Rothom[agum] xvi kal[endas] Febr[uarii]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter