utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430049

Charter Number: 05430049
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1211 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Nich[olaus] abbas sancte Marie de Walemont et eiusdem loci conuentus salutem in domino et precum assiduitatem Gloria sanctorum est quotiens reliquie et patrocinia eorum ad laudem et gloriam domini nostri Ihesu Cristi et eorum venerandam memoriam exaltanda per diuersas terrarum prouincias deferuntur Inde est quod ad noticiam omnium volumus peruenire nos communi assensu de reliquiis sanctorum quorum corpora et reliquie in nostra continentur ecclesia ad heremum Sancti Leonardi super Lodanum ad loci promotionem et fratrum nostrorum qui ibidem Deo seruiunt sustentationem et ut ibi aduenientium et loci benefactorum orationes efficiatius exaudiantur aduenientium partes quasdam transmisisse Concedimus autem omnibus sanctarum reliquiarum veneratoribus et Dei loci benefactoribus et fraternitatem suscipientibus omnia communia bona domus nostre in missis in vigiliis in disciplinis in ieiuniis in orationibus et elemosinis et omnibus aliis bonis Preterea concedimus omnibus loci benefactoribus unum annuale in perpetuum faciendum in domo nostra et per unamquamque ebdomadam tres missas in perpetuum celebrandas primam de sancto spiritu alteram de sancta Maria ut pro ipsis filium suum deprecetur terciam pro defunctis ut anime omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei requiescant in pace amen Et quoniam os quod mentitur occidit animam ne aliquis de sancti reliquiis mentiri audeat nomina earum in hoc scripto commendauimus de ligno Domini de pane cene de mensa Domini de petra montis Caluarie de innocentibus de vestimento beate Marie quo induebatur quando peperit Cristum de sancto Thoma apostolo de + sancti Andree apostoli de sancto Leonardo de capillis sancte Marie Madalene de sancto Gregorio de capill[is] sancte Katerine et alie reliquie de pluribus sanctis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter