utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430058

Charter Number: 05430058
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1215 - 1216
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri ad quos presens carta peruenerit quod ego Gislebertus dominus Aquile assensu et voluntate Elisabet uxoris mee et Gisleberti primogeniti mei et aliorum amicorum meorum dedi ecclesie beate Marie de Casa Dei et sanctimonialibus ibidem Deo seruientibus in liberam et perpetuam et quietam helemosinam pro salute anime mee et Elisabet uxoris mee et omnium antecessorum meorum quadraginta et quinque solidos stellinorum in meo redditu mei manerii de Guillendone et volui et firmiter precepi quod quicumque balliuus meus erit de predicto manerio sine dilatione et absque contradictione reddat benigne nuntio sanctimonialium predictos quadraginta quinque solidos per singulos annos in perpetuum ad festum beati Petri ad vincula intrante Augusto Iterum volui et precepi ut dominus quod si predictus nuntius sanctimonialium apud Guillendone moram fecerit pro defectu et dilatione predicti balliui a die transacto termini ad sumptus et grauamen ipsius balliui moretur donec ab illo predictum redditum libere recipiat et quiete Stabiliui autem hos predictos quadraginta quinque solidos stellinorum ad calciamenta predictarum sanctimonialium et ut hoc ratum et inconcussum permaneat presentem cartam sigilli mei testimonio confirmaui pluribus testibus Actum anno ab incarnatione domini mccxv
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter