utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430069

Charter Number: 05430069
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1165 - 1183
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rotro Dei gratia Roth arch[iepiscopus] dilectis filiis suis abbati et conuentui beate Marie sanctique Ioh[ann]is de Fulcardimonte tam presentibus quam futuris in perpetuum Exigit officii nostri sollicitudo immo et caritas nos compellit iustis filiorum nostrorum annuere precibus [et] eorum precipue quos amplior comendat religio Unde q[uonia]m in qualibet diocesi elemosine et beneficia ecclesiis et monasteriis collata in possidendo plus obtinent securitatis cum pontificis manu donata et eius confirmata fuerint priuilegio domum vestram et omnia ad eam pertinentia ab insidiis malignantium munire volentes uniuersa sub protectione nostra et ecclesie Rothomag tuenda et conseruanda suscipimus auctoritate Dei et nostra prohibentes ne quis vos super eis violenter aut iniuste perturbare presumat Elemosinas autem vestras et beneficia nequis inscienter usurpare presumat pagina annotauimus presenti scil[icet] ex dono Henrici com[itis] Augi et Ioh[ann]is comitis filii eius Barilsartum Engueriliisartum Nouam Landam per totam forestam Augi pasnagium herbagium ignem edificium decimam annone et denariorum in ministerio de Fulcardimonte molendinum de Escenla cum pratis adiacentibus in molendino castelli vii modios frumenti tres modios auene ad horreum apud VII Molas medietatem pratorum suorum maeriam Augi omnes culturas suas de Fulcardimonte cum corueiis carrucarum pro suprapositis vii modiis frumenti et tribus auene decimam vicecomitatus eiusdem ville totam Beeleiam inter eandem villam et forestam ad extirpandum maeriam de Blangeio totam procuratorem quoque ipsius sic[ut] et maerie de Augo ab omni consuetudine liberum sartum iuxta Nouam Landam ad excolendum ad extirpandum quoque quicquid nemoris est a Noualanda usque ad agros foris positos in foresta Augi v acras ad grangiam de Barilsarto transferendam ad grangiam quoque de Garinprato in eadem foresta construendam v acras terciam partem molendini de Maisneels fratribus quoque ecclesie et famulis et quibuslibet mercennariis suis per totam terram suam in omnibus vendendis et emendis quietantiam et de omnibus que in curte abbatie vel in grangiis venduntur quieti sint vendentes et ementes Criolii hospitem unum Septemmol alterum ab omni consuetudine utrumque liberum omnes messes eorum et mercedes triturantium a molatura et alia consuetudine quietas quod si inter fratrum famulos vel mercennarios aliqua contigerit querimonia vel clamor auditus fuerit per se seu per alios quos voluerint terminetur Curtes etiam et mansiones ad grangias in foresta ubicumque necessarium fuerit construendas ad Campanesiamuillam in foresta loc[um] ad grangiam construendam et quicquid nemoris est circa ipsam a via que ad eam venitur de Fulcardimonte usque ad angulum Sancti Martini ultra ipsam grangiam quousque terra fratrum protenditur et usque ad fundum vall[is] subtus eandem grangiam iacentis et totam terram cultam que per diuisionem ei remansit apud eandem villam inter forestam et terram quam de vauassoribus habebant eo t[ame]n tenore quod ei tales redditus in[de] soluent quales antea vauassoribus reddebant Preterea etiam pro ortis quos ei dederunt apud Fulcarm de cultura iuxta opidum dedit eis in elemosinam liberam apud Campenesiamuillam terram fossato claudendam directe an[te] portam grangie et iuxta Maram Roilleice et inter duos campos Petricurie et sic[ut] fossata que precep[it] facere claudunt terras eorum iuxta forestam suam ubique decimam omnium que in Anglia Ioh[anne]s comes Augi acquisierit Hec omnia quieta et ab omni consuetudine libera et in perpetuam elemosinam a fratribus possidenda Porro ad Campenesiamuillam duas carrucatas terre prorsus quietas unam ex dono Roberti de Fanencort alteram ex dono Roberti de Restoual et Oelardi filii sui assensu Roberti de Fanencort ex dono Radulfi Rastel et Beatricis uxoris eius totum feodum suum proprium de Campanesiauilla etiam doarium uxoris Engerranni de Scoteigniis ad campartum solum terram etiam vauassorum ad firmam vel campartum in presentia sua suscipiendam omni alia consuetudine et exactione remota Cum vero doarium ad ipsos redierit quod in campo de Beroumont a fratribus marlatum non fuerit ipsorum erit quicquid vero a monachis marlatum fuerit monachos ad solum campartum remanebit Quod si vauassores a seruitio defecerint nich[il] a fratribus exigi poterit preter firmam vel campartum vauassoribus debitum terras etiam cultas et a cultoribus desertas ad campartum solum concesserunt quoadusque cultores earum redeant vel pro eis alii succedant Cum vero tempus affu[e]rit quo campartum reddi debebit predicte ecclesie fratres Radulfum vel eius famulum in Campanesiauilla semel submonebunt et in eius presentia si venerit campartum dabunt Qui si inuentus non fuerit vel inuentus venire distulerit ipsi fratres per se campartum dabunt Hoc totum concessit Guido de Auesnis et Berhesia uxor eius preter terram Eustachii Harenc qui t[ame]n preter predictam pactionem x acras terre Eustachii Harenc grangie fratrum viciniores commutauerunt pro aliis x in dominico fratrum Ex dono Engerranni et Will[elm]i de Gislemariuilla assensu matris eorum totam terram ad Campenesiamuillam ab angulo Fanencort usque ad metas iuxta campum Eu[er]ardi affixas ad campartum solum Ex dono Roberti de Restoual et Oelardi filii sui totam terram suam incultam apud eandem villam et in terra a rusticis marlata campartum solum et preter h[ec] ortum unum Hec omnia ab omni consuetudine libera preter firmam xii minarum frumenti et totidem auene Quod si rusticani vel manentes vel inde recedentes terram suam incultam reliquerint liceat monachis eam colere ad predictam firmam Si vero rusticani terram suam marlatam monachis vendere voluerint possunt monachi emere nich[il] in[de] d[omi]nis tribuentes Ex dono Heleboldi de Fanencort v acras terre apud Campanesiamuillam in angulo sancti Martini pro v minis bladi medietate frumenti et medietate auene ad mensuram grangie que olim fuit de Fulcardimonte Item ex dono Engerranni filii Gihel ibidem ii acras pro duabus minis lege qua supra Ex dono Walteri Peurel et Pagani filii sui culturam de prato et illam de Busco Reinardi et campum supra viam de Predosauilla et duas acras in pomerium [e]cclesie hec omnia quieta et assensu Gisleberti Caletot donata Item ex eorumdem dono iii acras in Campo Terrici et quod habent ad Busc[um] Noberti et sartum fratris Gisleberti et supra acram unam nemoris et iii iuxta campum Willelmi filii Seburgis et campum ante domum infirmorum et alterum supra istum a Willelmo filio Seburgis olim excultum tercium quoque iuxta domum infirmorum et quicquid habent pratorum inter abbatiam et Fanencort Omnia quoque auenna sua supra abbatiam et quicquid habent nemoris inter montem et Campum Terrici et ii acras iuxta culturam monachorum Hec omnia quieta preter annuum censum v solidorum et a Richolde et Cecilia sororibus concessa Ex dono Bernardi molendinarii et fratrum eius et Alberee matris eorum concedentibus Cecilia et Recholde cum filiis suis quicquid habent ad Maisnil Ranulchon quietum et iii acras terre nemorose liberas Ex feodo Willelmi filii Nicholai et Gisleberti Caletot et Walteri Peuerel et Richoldis et Cecilie sororum et Alberee et Bernardi filii eius omnia prata inter abbatiam et Fanencort Ex dono Angerii Longi concedentibus Radulfo Rastel cum uxore sua et Guidone de Auesnis cum sua et Lamberto Girardi filio vi acras ex una parte abbatie et iiii ex altera quietas Ex dono Gisleberti filii Solicie et Ricardi filii eius concedente Thoma de Sancto Leodegario campum unum ad Nemus Noberti et alterum iuxta culturam ecclesie tercium in monte super abbatiam quarrariam quoque cum subiacente auenna omnia hec quieta Ex dono Hugonis Machonis et Radulfi filii eius predicto Thoma concedente iii acras terre supra abbatiam quietas Ex dono eiusdem Thome Nemus Noberti pro xx solid[is] Prouiniens[ibus] Ex dono Rogeri de Salceio i acram terre foris Osberni Maisnilii et totam eius terram in Monte Hastreie utrumque liberam Ex dono Osberni de Pilo Ceruino et Widonis filii eius quicquid habent inter marleriam suam et abbatiam et ipsam marleriam et par[tem] nemoris ultra eam preter h[ec] i acram terre omnia quieta Ex dono Rainaldi et Rogeri de Septemmol et Amabil[ie] matris eorum iii acras liberas Ex dono Roberti sacerdotis prefato Reinaldo concedente iii acras quietas Ex dono Heruei de Sancto Sulpicio et Willelmi filii sui in molendini sui decima viii minas frumenti et iiii bustellos et iii nummos et obolum Ex dono Galterii de Sancto Aniano Torfrescalis iii acras terre liberas et totam decimam illius feodi preter terciam partem post obitum suum totum feodum suum cum decima liberum Ex dono Roberti Augi ii salinas apud Briencon quietas Ex dono Lamberti filii Girardi concedente Radulfo Rastel cum uxore sua iii acras terre quietas et iiii ad Nemus Noberti ad campartum solum Ex dono Radulfi filii Tustini campum unum supra abbatiam quietum Ex dono Ioh[ann]is comitis Augi totam Beeleiam inter Fulcardimontem et Nemus Gaufridi ad extirpandum Ex dono Guidonis de Bouencort et Cecilie uxoris eius dimidium territorii Nemoris Ulberti cum decima ab omni consuetudine quietum preter annuum censum lx sol[idorum] Romesinorum Residuum quoque eiusdem territorii totum Ex dono Thome et Rainaldi de Sancto Leodegario sedem ville nemoris Ulberti cum dimidio eiusdem ville territorii et ecclesiam cum tota decima assensu Rogeri de Freeluilla et Rogonis filii eius omnia quieta preter annuum censum lx sol[idorum] Prouiniensium Ex dono Rogeri Baillol iiii minas frumenti in molendinis de Fanencort de decima concedente Roberto de Fanencort Ex dono Roberti de Hastinguis et Isabel uxoris sue et Aueline matris Isabel quicquid habebant et clamabant in territorio Nemoris Ulberti Ex dono Hug[onis] de Hisleis xii acras terre in Fraitiz liberas et dimidiam culturam ad campartum solum Reliquum vero eiusdem culture liberum ex dono Roberti de Caneceris et uxoris eius assensu Ansoldi et Henrici Biset Ex dono Ingelranni de Hisleis decimam iiii acrarum Ex dono Willelmi de Porcmort et Girardi filii eius terram suam de Fraitiz et x acras in Plaisencia totid[em] ad Fossatum Regis omnia quieta concedente Roberto de Alneto Ex dono Ric[ardi] de Holgueuilla et Rogeri fratris eius Galteri quoque et Radulfi de Salsosamara xviii acras quietas concedente Rogero filio ipsius Walteri Residuum vero eiusdem feodi usque ad viam Mortumaris totum cum decima Campum quoque Walteri Franchelin assensu ipsius et filiorum eius ad campartum solum et decimam per totum feodum Ex dono Hugonis de Bosco ad Fossatum Regis xii acras quietas Ex dono Ricardi Calemel x acras liberas Ex dono Engelranni de Hisleis xii acras ad campartum solum que omnia concesserunt Robertus de Alneto et Hugo de Bosco Ex dono Radulfi de Nouauilla unam acram liberam et quicquid ab illa est usque ad viam Mortuimaris liberum concedentibus Waltero de Barc Ansoldo Biset et Henrico filio eius Ex dono Baldrici de Flamens unam acram liberam concedentibus Waltero de Barc et Radulfo de Nouauilla Hec omnia de feodo et dono Willelmi comitis Albemarle Ex dono Hugonis de Sancto Germano et Will[el]mi fratris eius quietanciam de moltura in terris suis ad Onesmaisnil concedente Hugone de Mortuomari Ex dono Willelmi de Onesmaisnil et Agnetis uxoris eius et Roberti filii eorum xvi acras terre quietas et liberas ab omni seruitio et communem pasturam animalibus eorum in omni terra sua Ex dono Roberti prepositi viii acras terre prorsus liberas concedente predicto Vill[el]mo et Agnete uxore eius Ex dono Willelmi camerarii de Tancaruilla apud Arculas lxxx sol[idos] annuatim Ex dono quoque Ricardi filii comitis Gisleberti terram de Garimprato et de Frainello liberam et quietam a molturis et corueiis et omni consuetudine preter seruicium vauassorum a quo si ipsi defecerint a predictis fratribus nich[il] comes extorquere poterit preter firmam vel campartum a monachis vauassoribus debitum Ex dono Oelardi de Cleies totam terram suam de Garinpre ad campartum solum Ex dono vero predecessoris nostri bone memorie Hugonis archiepiscopi duas partes decime de Garinpre quas Oelardus in manu eius refutauit sicut ille ecclesie vestre in perpetuum habendas concessit et nos concedimus Conuentionem quoque illam que inter vos et ecclesiam de Fesquis super decimatione de Warinpre et Fraisnello in presentia Hugonis archiepiscopi facta est consensu Willelmi sacerdotis ipsius ecclesie confirmamus videlicet ut pro decimatione illa dimidium modum frumenti et dimidium auene ad mensuram ville singul[is] annis predicte ecclesie sacerdoti reddatis Ex dono vero Will[el]mi de Fraisnello unam carrucatam terre concedentibus Osberno de Rouerai et Gaufrido de Salceio omnino liberam preter firmam viii minarum frumenti melioris presem[iti] viii quoque ordei et totidem auene ad mensuram de Luceio reliquum quoque feodum ad campartum solum Si vero prefatus Guill[el]mus a seruitio prenominatorum Oelardi et Gaufridi resilierit ipsi nich[il] aliud a monachis nisi predictam firmam vel campartum exigent Ex dono Radulfi de Fesques annuente Oelardo de Cleies totum feodum suum de Garinpre ad campartum solum Ex dono Roberti de Fraisnello et uxoris sue et Willelmi filii eorum annuente Oelardo de Cleies totum feodum suum de Warinpre et in feodo de Fraisnello xv acras annuente Will[el]mo fratre suo ad campartum solum Ex dono Abberici de Fesques quicquid habent de feodo suo in perpetuum ad Garinpre quietum et ab omni exactione liberum preter campartum H[ec] scil[icet] campum Vall[is] Petri campum mare campum orti campum castellarii valliculam caue rue Has autem auennas concessit prorsus quietas auennam Frogerii auennam de capite rogi Insuper vero ii garbas totius feodi sui Garimprati de decima similiter liberas et omnino quietas annuente Oelardo de Cleies Ex dono Nicholai de Galteriuilla totum feodum suum de Garinpre pro xii minis bladi medietatem frumenti et medietatem auene Ex dono Alberee filie Adelelmi totum feodum suum de Garinpre ad firmam x minarum frumenti totidemque auene ad mensuram de Luceio Cum vero tempus affuerit quo campartum dari debebit predicte ecclesie fratres Oelardum vel eius famulum reliquos quoque prenominatos ad eundem modum in villa de Fesques semel submonebunt et in eius presentia si venerit campartum dabunt Quod si ibi inuentus non fuerit vel inuentus venire distulerit ipsi fratres per se facient quod in eius ocul[is] securius ideoque libentius facerent Si vero prenominati vauassores in seruitio dominorum suorum minus quam debent fecerint ipsi domini a monachis nichil exigent preter firmam vel campartum vauassoribus debitum Ex dono Gisleberti de Sartis totam terram suam de Garinpre et quicquid iuris habebat in ea cum omnibus pertinentiis suis in pascuis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad illam pertinentibus nich[il] sibi in ea retinens preter reditum l solidorum Rotomagensis monete quem ei predicti monachi annuatim reddituri sunt Ex dono Reinaldi de Mediana concedente Helia de Keurecort duas partes decime per totum feodum de Fraisneto liberas et omnino quietas preter annuam firmam xii minarum frumenti cum sextario brasii minaque pisorum ad mensuram de Garinpre que fuit de Luceio H[ec] vero concessit Osbernus de Roueraio Guillelmus vero de Fraisnello et filii eius concesserunt monachis quicquid in eadem decima clamabant Ex dono Rogeri de Scakerlanda et uxoris eius Alberee et Guill[el]mi filii eiusdem Alberee terciam partem decime de Fesques in omibus territoriis ad eandem parrochiam pertinentibus nich[il] omnino ibi retinentes preter modum frumenti et sextarium brasii et minam pisorum per annum ad minam horrei de Garinpre que olim fuit de Luceio concedente et testificante presbitero de Fesques Willelmo Ex dono vero predecessoris nostri Hugonis pie recordationis archiepiscopi ecclesiam de Campanosauilla cum decima eidem ecclesie adiacente Decimam quoque loci qui dicitur Fraitiz de feodo Willelmi de Salcosamara et decimam lande de Barilessart atque decimam de Noualanda nemorisque quod est inter utrumque Item ex dono eiusdem ecclesiam de Fesques cum iure patronatus et institutione sacerdotis liberam et quietam saluo iure pontificali et parrochiali Animalium etiam vestrorum et nutriture vestre decimam ac terrarum vestrarum quas propriis laboribus et sumptibus laborabitis prout dominus papa concedit et nos concedimus et in usus pauperum et hospitum distribuenda specialius denunciamus Ex dono Engelranni de Hisleis et uxoris eius et filii eorum primogeniti ii garbas decime terre sue de Campo Belli quas in manus nostra reddiderunt et nos illas coram eis donauimus monachis et abbatie Fulcardimontis in perpetuam elemosinam et q[uonia]m terra illa erat de dote uxoris Engelranni excambium dedit ei coram nob[is] pro ea curtillum i et mansuram unam in villa de Hisleis et sic ipsa predicta elemosina concessit et dedit Ex dono Walteri Peuerel ii garbas decime terre sue Ex dono Hugonis de Sancto Mauricio et Willelmi fratris eius salinas suas quas tenebant apud Ulterioremportum de comite Augi liberas et omni exactione quietas Ex dono Richoardi et filiorum eius totam decimam feodi sui de Bosco Ulberti Ex dono Rahier de Onomasnil duas acras terre prorsus quietas concedente Roberto de Flames Ex dono Odonis de Oireual et Heldeardis uxoris eius Rogerique filii amborum duas garbas in feodo quod tenent de Helia de Cheurelcurt omnino liberas Ne quis vero super his prefatum monasterium perturbare aut inquietare presumat sub anathemate prohibemus et uniuersa que dicta sunt presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter