utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430071

Charter Number: 05430071
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Robertus Marmion salutem in domino Nouerit uniuersitas vestra quod ego pro salute anime mee et Philippe uxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum et pro absolutione itineris mei Ierosolimitani donaui Deo et beate Marie de Barbereio et monachis ibidem Deo seruientibus ad edificandam et construendam ecclesiam suam quingentas libras Andegauen[ses] et preterea pro eadem absolutione dedi eis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruicio auxilio et scutagio et omni s[ecula]ri exactione et ab omnibus ad me vel ad heredes meos pertinentibus penitus absolutam [omnes] terras meas de Chekendane et de Estokes in hominibus et terris pratis et nemor[ibus] cum omnibus pertinentiis suis saluo michi et heredibus meis seruicio quod Willelmus M[armyon] miles et Hugo de Migehan debent michi pro tenementis que tenent de me apud Chekend[ane] et Estokes excepto quod ipsi monachi duas libras cere annuatim persoluent monachis de Thame quas ego pro quadam parte nemoris que vocatur Hainges singulis annis soluere solebam Hanc autem donationem feci eis in excambium decem librarum esterlingorum annui redditus quas ego illis ad eorum vestimenta singulis annis inuenienda in manerio meo de Berwic assignaueram et hoc factum est concessione et assensu Willelmi Marm clerici filii mei cui antea easdem terras donaueram et sciendum quod ego et heredes mei hanc meam donationem prefatis [monachis] garantizare tenemur et defendere Quod ut ratum et inconcussum teneatur in p[resen]tis scripti testimonio et sigilli mei appositione confirmaui
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter