utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05430075

Charter Number: 05430075
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1214 - 1215
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Albereda de Ros salutem Noueritis quod cum contentio esset inter me ex una parte et Henric[um] fil[ium] Ric[ardi] ex alia super quibusdam terris et redditibus et molendino in villa et territorio Cadomi et Herouuille quas dicebam me debere habere in dominicum meum sicut illas de quibus m[ich]i reddebat per annum xv lib[ras] Tur[onensium] ad firmam et ille Henricus e contrario dicebat quod illas tenebat de me iure hereditario reddendo inde annuatim xv lib[ras] Tur[onensium] et unde habebat cartam regis Henr[ici] tandem ita concordauimus quod predicte terre et redditus et molendinum remanent sepedicto Henrico possidendas iure hereditario sibi et heredibus suis de me et heredibus meis reddendo inde annuatim m[ich]i et heredibus meis xv lib[ras] Tur[onenses] ad feriam Prati pro omnibus redditibus et auxiliis m[ich]i pertinentibus sicut continetur in carta regis Henr[ici] quam sepedictus Henr[icus] inde habet Actum est hoc in viduitate mea anno domini mcc quartodecimo mense Martio in assisa apud Cad coram Petro de Teill tunc iusticiario domini regis Franc[ie] et pluribus aliis Et sepedictus Henr[icus] inde m[ich]i dedit lxxiii lib[ras] Tur[onenses] quando eius hominagium recepi Quod ut ratum hab[e]atur sigilli mei munimine roboraui
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter