Charter Document - 05430106
Charter Number: 05430106
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1179 - 1195
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1179 - 1195
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Gualeranus comes Mellenti bailiuis suis de Mellent et omnibus suis presentibus et futuris salutem Sciatis me concessisse et in perpetuam elemosinam confirmasse monachis sancte Trinitatis Cantuarie pro amore Dei et beati Thome martiris et pro anima patris mei et antecessorum meorum et mea apud Mellt transitum vini quietum quod ducent ad proprium usum suum et preter hec consuetudinem in tota terra mea de omnibus que emerint ad usus ipsorum que poterunt iuste facere assecurari sua propria esse sicut pater meus eis prius concessit et sua carta confirmauit Test[ibus] Ioh[ann]e de Bosco Bernardi Gualterio de Florentcurt Ricardo del Val Ricardo de Barduuile Baldewino clerico