utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450008

Charter Number: 05450008
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1166 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis B de Sancto Walerico salutem Noverit universitas vestra quod ego assensu et voluntate uxoris mee Anor et filiorum meorum Reginaldi Bernardi et Thome dedi et concessi in perpetuum domino meo H secundo regi Angl sedem abbatie de Godestow et totum dominium et jus advocationis eiusdem abbatie quod in ea habebam solutum et liberum et quietum de me et de omnibus heredibus meis ab omni servitio et exactione seculari sibi et successoribus suis regibus Angl ita ut prefata abbatia de cetero habeatur libera et in capite corona regis fit sicut abbatia Sancti Eadmundi et alie regales abbatie que per regnum Angl sunt constitute salvis tantummodo michi et heredibus meis eiusdem ecclesie orationum et elemosinarum suffragiis manerium etiam totum de Walgariscote cum omnibus pertinentiis suis dedi et concessi domino meo regi consensu et voluntate prefate uxoris mee et predictorum heredum meorum ut quicquid ius fecerit dominus rex de me et heredibus meis ratum et inconcussum firmiter observetur ita quod neque ego neque heredes mei regressum habeamus vel calumpniam aliquam versus aliquem de prefato manerio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter