utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450009

Charter Number: 05450009
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Bernardus de Sancto Walerico omnibus sancte ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus et omnibus hominibus suis francis et anglis salutem Notum sit vobis quod ego Bernardus de Sancto Walerico dedi et concessi concessu heredum meorum Reginaldi et Bernardi in perpetuam elemosinam ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestoa et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute regis Henrici et regine A et filiorum suorum pro salute quoque mea et uxoris mee Anoridis et liberorum meorum et pro remedio peccatorum meorum et pro animabus patris et matris mee uxorisque mee Matildis et omnium fidelium defunctorum insulam in qua predicta ecclesia fabricata est que vocatur Godestow cum omnibus pertinentiis suis et Licheseiam totam et molendinum de Walgaricote et Boreham et Heringesham et Labeie et unam piscariam cum Werehamo et mansionem Osmundi et insulam infra duos pontes et Pecheseiam et v solidos ad falcandum idem pratum ad festum sancti Johannis baptiste xii denarios in Wlgaricote ii solidos in Eardintune ii solidos in Leiga et unam dimidiam hidam de dominio Wlgaricote et x acras de eodem et mansuram Sladumi Hec omnia predictis monialibus concedo bene et in pace et honorifice et sine servitio tenenda libere et quiete pepetualiter Testibus hiis Aelelino de Fontanis et Willelmo de Braiuse et Hugone Matard et Baldewino Matard fratre eius et Pagano de Wesberi et Waltero Baiul et Ricardo Hareng et Hugone dapifero et Ernulfo clerico et Waltero Dalc et Ebrardo et Barnerio et Lamberto coco et Matheo marescalio et Hugone de Cahu et Bernardo Cacelu et Waltero de Wesberi et Waltero de Burtune et Roberto Chacie Mileto capellano Radulpho clerico de Drimarch Rogero de Braiuse Rogero coco de Esthalle Waltero de Leiga Waltero capellano de Sancto Egidio Thomas capellano de Godestoue Willelmo capellano de Leiga Vincentio de Witham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter