utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450011

Charter Number: 05450011
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1219
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint presentes et futuri quod ego Thomas de Sancto Walerico intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et Edele uxoris mee et Bernardi patris mei et Anore matris mee et omnium antecessorum meorum concessi et presenti carta mea confirmavi donum illud quod Bernardus bone memorie vir patris meus fecit nobili Henrico anglorum regi filio Matillidis illustris imperatricis de Wlgaricot libere et pacifice quiete et honorifice tenendum cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum sicut carta prefati Bernardi patris mei super hoc ipso dono testatur Concessi etiam et presenti scripto confirmavi deo et ecclesia beati Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus hoc ipsum donum quod prenominatus Henricus rex filius Matillidis illustris imperatricis fecit pretaxatis sanctimonialibus de prenominata villa de Wlgaricot tenendum et in pace possidenda cum universis pertinentiis suis in perpetuum sicut carta sepedicti domini Henrici regis Angl testatur Et ut hec mea concessio et confirmatio firmiter conservetur presentem cartam sigillo meo confirmare dignum duxi Hiis testibus Radulpho Hareng senescallo meo Walone de Camberoy Bernardo Mulect juveni Willelmo de Westberi militibus Engramo capellano Willelmo de Pichecot Willelmo clerico persona de Ambresdon
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter