utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450014

Charter Number: 05450014
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1233
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia regis apud Westm a die Sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimodecimo coram Thoma de Muleton Willelmo de Raleg Roberto de Lexinton Willelmo de Ebor Radulpho de Norwic Willelmo de Susula et Ada filio Willelmi justiciariis et aliis domini regis fidelibus Sunt ibi presentibus inter Ricardum le Barbur et Matildem uxor eius et Christianam sororem ipsius Matidis petentes et Anfelisam abbatissam de Godestowe tenentem per Petrum de Barrinton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de duobus messuagiis cum pertinentiis in Wlgariscote unde placitum fuit inter eos in eadem curiam scilicet quod predicti Ricardus Matildis et Christiana recognoverunt predicta mesuagia cum pertinentiis esse jus ipsius abbatisse et ecclesie sue de Godestowe Et illa remiserunt et quieta clamaverunt de se et heredibus ipsarum Matildis et Christiane eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue de Godestowe in perpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia sive et concordia eadem abbatissa dedit predictis Ricardo Matildi et Christiane tres marcas et dimidiam argenti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter