utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450019

Charter Number: 05450019
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus filius Vincencii dominus de Wicteham salutem eternam in domino Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea in perpetuum confirmasse assensu et voluntate Rogeri filii et heredis mei deo et beate Marie et beato Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et Matildis uxoris mee et Rogeri filii et heredis mei et pro animabus omnium antecessorum et successorum meorum locum ad faciendum caput aqueductus earum et in perpetuum habendum super terram meam qui jacet inter terram ecclesie de Wictham et terram Johannis de Apelfort in secundo furlongo de La Longe More versus Wittham Concessi etiam eisdem monialibus facere aqueductum ad curiam suam de Godestowe tam per terram meam arabilem quam per pratum meum et omnium hominum nostrorum quamdiu terra mea et hominum meorum duraverit sub tali tamen pretextu ut michi vel hominibus meis per quorum terras aqueductum faciunt vel futuris temporibus cum necesse fuerit aliquando facturam in eadem reficient per visum legalium hominum eiusdem visneti satisfaciant ita quod sine dampno remaneant Et ne predicte moniales super predicto capite vel eiusdem conductu aliquam a successoribus meis patiuntur molestiam donatione et concessionem meam prenominatam presenti scripto cum sigilli nostri appositione corroboravi Hiis testibus domino Simone rectore ecclesie de Hinton Apsalone Bernardo et Herberto capellanis de Godestowe domino Willelmo de Seuekewrd Waltero de Seuekewrd Henrico senescallo de Godestowe Roberto Calemund de Wictham Reginaldo janitore de Godestowe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter