utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450021

Charter Number: 05450021
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Vincentius de Witham concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus terram que vocatur Midelei quam Robertus pater meus dedit prefate ecclesie in perpetuam elemosinam cum tribus filiabus suis in eadem ecclesia monialibus Preterea ego Vincentius assensu et consensu Matildis uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi deo et predicte ecclesie cum duabus filiabus meis ibidem deo sacratis quinque acras prati de propria hereditate mea quod pratum vocatur Revenere cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete pro redempcione anime mee et antecessorum meorum in perpetuam elemosinam Hiis testibus Thoma et Eustachio atque Radulpho sacerdotibus Ricardo persona de Wihtham Johanne clerico Roberto Willelmo et Johanne filiis meis Ricardo Deval Willelmo de Bagehurste Roberto filio Goldewini Laurentio de Clera et aliis quam pluribus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter