utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450031

Charter Number: 05450031
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1140 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
A Lincoln episcopo et omnibus fidelibus sancte dei ecclesie Willelmus de Senecordia salutem et fidele obsequium Sciatis me concessisse et dedisse deo et sancte Marie et sancti Johannis baptiste et ecclesie de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et liberorum predecessorum meorum cum uxore mea quam etiam illis prefatis sanctimonialibus ad deo serviendum commisi scilicet decimam meorum duorum molendinorum de Senecordia in blado et nummis et piscibus et v acras de meo dominico prato nomine Heaheite Et meo concessu et hortatu et mee uxoris Turstanus filius meus de matrimonio suo de Esdonia ecclesiam et unam virgatam terre de suo proprio dominico et decimam eiusdem ville dedit et concessit predicte ecclesie de Godestow Hec omnia concedimus et dedimus in elemosina in perpetuo possidenda et maledicimus omnibus huius donationis adversariuos et ablatores et iram dei incurrant Testibus Tualdo presbitero Willelmo presbitero Jordane de Arches Roberto de With et Vincentio et Hugone clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter