utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450034

Charter Number: 05450034
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Paganus de Caurcis salutem Noverit universitas nostras me concessisse et presenti carta mea confirmasse donationem quam antecessores mei fecerunt Roberto de Meisi de quodam prato quod vocatur Insula quod scilicet idem Robertus de Meisi dedit Roberto de Everci et quod idem Robertus de Eversi dedit deo et ecclesie de Godestow et monialibus ibidem deo servientibus Quare volo et firmiter concedo pro me et heredibus meis quod predicte moniales habeant et teneant prefatum in puram et perpetuam elemosinam sicut carte memoratorum Roberti de Meisei et Roberti de Everci testantur quas prenominate moniales inde habent ita tamen quod pro defectu predictorum Roberti de Meisi et Roberti de Everci vel heredum eorum nec ego nec heredes mei in sepedicto prato aliquid exigere possimus set illud habeant et teneant in puram et perpetuam elemosinam sicut supradictum est salvo servitio quod michi et heredibus meis debetur ab Insula illa de heredibus Roberti de Meisi Hiis testibus Willelmo Walerando Huberto capellanis de Godestow domino Thoma Basset Radulpho Harang Johanne Albo Henrico senescallo de Godestow Roberto Morga Roberto Flandrense Willelmo Walense Willelmo Bakehirll et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter