utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450039

Charter Number: 05450039
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Sancto Waler dedi concessi et hac carta mea confimavi ecclesie dei et sancti Johannis baptiste de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et animarum antecessorum et heredum meorum Alanum de Esthallingeleya cum sequela sua et unam virgatam terre in Esthallingeleya cum pertinentiis quam idem tenuit que emi de Rogero de Sancto Waler tenenda illis et habenda in liberam et perpetuam elemosinam faciendo Reginaldo et heredibus suis servitium quod eis facere debui sicut continetur in carta quam habui de eodem Reginaldo Quod ut ratum permaneat presens scriptum sigillavi Hiis testibus Otuelo de Esthalle Philippo fratre suo Roberto de Middelt Danielo et Anketillo de Wideford Radulpho clerico de Sipt Willelmo filio Nicholai de Fulbroc Gocelino de Hupt Thoma le Heir Alano Galard de Esthall et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter