utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450048

Charter Number: 05450048
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1163
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Aumari filius Roberti de Aumari dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris viginti seylones et unam de terra mea arabili in cultura que vocatur Blacpurnemor cum medietate totius prati de Balcpurnemor super quod illa cultura se extendit habendum et tenendum dictis monialibus et earundem successoribus libere et quiete pacifice et honorifice in liberam et puram elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari possit ab omni seculari servitio exactione secta curie et demanda que de aliquo tenemento exigi possint Et quia dicta terra et pratum predictum predictarum monialium in mediate jacet iuxta terram meam et pratum meum in eadem cultura et in eodem praterio volo et concedo pro me et pro heredibus quod dicte moniales et successores earundem habeant liberum ingressum et exitum cum suis averiis similiter cum averiis meis in toto prato meo in eodem praterio et in tanta culta cultura quantam ipse moniales per presentem cartam ibidem habent ita quod equaliter ego et heredes mei et dicte moniales habeamus ibidem averia sicut in communi pastura sine contradictione aliqua post primum fenum levatum et cariatum et similiter primo bladum cariatum ita quod neuter nostrorum alteri actionem nocendi querat sive averia de dicta pastura inparcare possit Et ego predictus Rogerus de Aumari et heredes mei totam predictam terram cum prato prenominato et omnibus libertatibus prescripturis contra omnes homines warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Et ut mea donatio concessio et presentis carte iure confirmatio perpetue stabilitatis robur optineat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Gileberto de Braza Philippo de Wappol Otuelo Pecca Martino clerico de Bleschesdun Petro de Curclinty Willelmo de Sutty Willelmo Pollard Willelmo juvene de Westun Thoma filio Roberti de Cudelintun Johanne filio Philippi de Cota Ada Brom de Cota et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter