utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450056

Charter Number: 05450056
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1236 - 1238
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus de Prestecote filius Ricardi de Prestecote eternam in domino salutem Noverit universitas vestra me caritatis intuitu et pro salute anime mee et antecessorum meorum quiete clamasse et penitus inperpetuum remisisse dilectis michi in Christo abbatisse de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro me et heredibus meis sectam curie mee de tenemento quod de me tenent in villa de Blecchesdone quod habuerunt de dono antecessorum meorum ita scilicet quod dicta abbatissa et eiusdem loci sanctimoniales habeant et teneant predicta tenementa cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete bene integre et in pace salvo tamen michi et heredibus meis redditu annuo iiii s solvendorum ad duos anni terminos pro una virgata terre que est de prefato tenemento et faciendo inde regale servitium sicut illud facere consueverunt pro omnibus servitiis consuetudinibus sectis curie et omnimodis demandis Et ego Walterus et heredes mei omnia prenominata predictis abbatisse et sanctimonialibus contra omnes gentes inperpetuum warantizabimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Rogero de Aumor milite Waltero Ilbert Ada clerico Willelmo juvenum de Weston Willelmo filio Radulphi de Weston Waltero Ygera Roberto de Cotes Petro de Dunint Waltero Boreng et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter